Preghiera a Giano

Andare in basso

Preghiera a Giano

Messaggio  Giuliano il Mar Nov 13, 2007 4:58 pm

IANE BICEPS, ANNI TACITE LABENTIS ORIGO,
SOLVS DE SVPERI QVI TUA TERGA VIDES:
DEXTER ADES DICIBVS QVORUM SECVRA LABORE
OTIA TERRA FERAX, OTIA PONTUS AGIT.
DEXTER ADES PATRIBUSQVE TUIS, POPULOQUE QUIRINI:
ET RESERA NVTV CANDIDA TEMPLO TVO.
PROSPERA LUX ORITUR; LINGVISQVE ANIMISQVE FAVETE.
NVNC DICENDA BONO SVNT BONA VERBA DIE.
LITE VACENT AVRES, INSANAQVE PROTINVS ABSINT
IVRGA: DIFFER OPVS, LIVIDA LINGVA, TVVM
CERNIS, ODORATIS VT LVCEAT IGNIBVS AETHER,
ET SONE ACCENSIS SPICA CILISSA FOCIS.
FLAMMA NITORE SVO TEMPLORVM VERBERAT AVRVM,
ET TREMULUM SVMMA SPARGIT AB AEBE IUBAR.
VESTIBUS INTACTIS TARPEIAS ITVR IN ARCES:
ET POPULOS FESTO CONCOLOR IPSE SVO EST.
IAMQVE NOVI PRAEEUNT FASCES: NOVA PVRPPVRA FVLGET,
ET NOVA COSPICVVM PONDERA SENTIT EBVR.
COLLA RVDES OPERVM PRAEBENT FERIENDA IVVENCI,
QVOS ALVIT CAMPIS HERBA FALISCA SVIS.
IVPITER, ARCE SVA TOTUM SPECTET IN ORBEM,
NIL NISI ROMANVM, QVOD TVEATVR, HABET.
SALVE, LAETA DIES, MELIORQVE REVERTERE SEMPER,
A POPVLO RERVM DIGNA POTENTE COLI.
QVEM ENIM ESSE DEVM TE DICAM, IANE BIFORMIS?
NAM TIBI PAR NVLLVM GRAECIA NVMEN HABET,
EDE SIMVL CAVSSAM, CVR DE COELESTIBVS VNVS,
SITQVE QVOD A TERGO, SITQVE QVOD ANTE, VIDES.
HAEC EGO CVVM SVPTIS AGITAREM MENTE TABELLIS,
LVCIDIOR VISA EST, QVAM FVIT ANTE, DOMVS

Tratto dai "Fasti" di Ovidio.

_________________
·FABER·QUISQUE·EST·SUĘ·FORTUNĘ·
avatar
Giuliano
Centurio Primus Pilus
Centurio Primus Pilus

Numero di messaggi : 498
Etą : 42
Cittą : Roma
Data d'iscrizione : 05.08.07

Visualizza il profilo dell'utente http://www.legioneromana.com

Torna in alto Andare in basso

Torna in alto


 
Permessi di questa sezione del forum:
Non puoi rispondere agli argomenti in questo forum